- OLIVARES
- OLIVARESComites Castellae veteris prope Pontiam. Henricus Gulmannus Comes, Legatus Romae Philippi II. et Gaspar fil. eius gratiâ Philippi IV. et infelici exitu celeberrimi, Est autem Comitum de Olivares Familia ramus Guzmanniae in Baetica florentissimae stirpis, in qua excellunt Duces de Medina Sidonia, derivati ab Alsonso Perezio de Guzman Bono, a Mauris caeso A.C. 1347. Huius nepos Ioh. Alfonsus, priumu Com. de Niebla titulum nactus, per maiorem filium Henricum Ioh. Alfonsum, primum Ducem Methymnae Sidoniae genuit, a cuius fratre Alfonso Domini de Torralva et de Ugena oriuntur; Sicut ab Henrico filio Ducalis dignitas hodieque superstes, est propagata. Eidem stirpi accensendus est ramus Comitum de Olivares, Petro Henrici, Alfonsi ac Ioh. Alfonsi Ducum fratre protrusus, cuius ratio haec est. Iohannes Alfonsus de Guzman, Comes de Niebla Dux de Medina Sidonia, ex Isabella de Meneses, genuit Henricum Guzmannum Ducem Methymnae Sidoniae: quô et Eleonorâ Riberâ Mendoziâ (filiâ Perafani de Ribera Comitis de los Molares) genitus Iohannes Clarus Guzmannus Dux Methymn. Sido. suscepit ex Leonora de Zuniga Petrum de Guzman Comit. de Olivares, maritum Franciscae de Ribera Ninno (Lupô de Conchillos Carolo V. Imperatori a secretis genitae) et ex ea patrem Henrici Comitis: cui Maria PImentella de Fonseca (silia Hieronymi de Azebedo et Zuniga Comit. de Monterrey) peperit Casparum de Gyzman Comit. de Olivares et Ducem, maritum Agnetis (filiae Caspari de Azebedo et Zuniga Comit. de Monterrey) Francisam, uxorem Didaci Lopezii de Haro et Sotomayor Marchionis del Carpio, Agnetem Alvaro Henricio de Almansa Marchioni de Alcannices et Leonoram Mariam, Emanueli de Azebedo et Zuniga Comiti de Monterrey, neptas etc. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 2. p. 51
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.